Secondly, As to his second, An inferior cannot punish a
superior; that is true, generally speaking, whilst he is his
superior. But to resist force with force, being the state of war
that levels the parties, cancels all former relation of
reverence, respect, and superiority: and then the odds that
remains, is, that he, who opposes the unjust agressor, has this
superiority over him, that he has a right, when he prevails, to
punish the offender, both for the breach of the peace, and all the evils
that followed upon it. Barclay therefore, in another place, more
coherently to himself, denies it to be lawful to resist a king in
any case. But he there assigns two cases, whereby a king may un-king
himself. His words are,
Quid ergo, nulline casus incidere
possunt quibus populo sese erigere atque in regem impotentius dominantem
arma capere & invadere jure suo suaque authoritate liceat? Nulli certe
quamdiu rex manet. Semper enim ex divinis id obstat, Regem honorificato;
& qui potestati resistit, Dei ordinationi resisit: non alias igitur in eum
populo potestas est quam si id committat propter quod ipso jure rex esse
desinat. Tunc enim se ipse principatu exuit atque in privatis constituit
liber: hoc modo populus & superior efficitur, reverso ad eum sc. jure
illo quod ante regem inauguratum in interregno habuit. At sunt paucorum
generum commissa ejusmodi quae hunc effectum pariunt. At ego cum plurima
animo perlustrem, duo tantum invenio, duos, inquam, casus quibus rex ipso
facto ex rege non regem se facit & omni honore & dignitate regali atque in
subditos potestate destituit; quorum etiam meminit Winzerus. Horum unus
est, Si regnum disperdat, quemadmodum de Nerone fertur, quod is nempe
senatum populumque Romanum, atque adeo urbem ipsam ferro flammaque
vastare, ac novas sibi sedes quaerere decrevisset. Et de Caligula, quod
palam denunciarit se neque civem neque principem senatui amplius fore,
inque animo habuerit interempto utriusque ordinis electissimo quoque
Alexandriam commigrare, ac ut populum uno ictu interimeret, unam ei
cervicem optavit. Talia cum rex aliquis meditator & molitur serio, omnem
regnandi curam & animum ilico abjicit, ac proinde imperium in subditos
amittit, ut dominus servi pro derelicto habiti dominium.
Sect. 236. Alter casus est, Si rex in
alicujus clientelam se contulit, ac regnum quod liberum a majoribus &
populo traditum accepit, alienae ditioni mancipavit. Nam tunc quamvis
forte non ea mente id agit populo plane ut incommodet: tamen quia quod
praecipuum est regiae dignitatis amifit, ut summus scilicet in regno
secundum Deum sit, & solo Deo inferior, atque populum etiam totum
ignorantem vel invitum, cujus libertatem sartam & tectam conservare
debuit, in alterius gentis ditionem & potestatem dedidit; hac velut quadam
regni ab alienatione effecit, ut nec quod ipse in regno imperium habuit
retineat, nec in eum cui collatum voluit, juris quicquam transferat; atque
ita eo facto liberum jam & suae potestatis populum relinquit, cujus rei
exemplum unum annales Scotici suppeditant. Barclay contra Monarchom.
1. iii. c. 16.
Which in English runs thus: